Encontrados 1009 resultados para: David De Proeliis David Senioribus
et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth (Liber I Samuelis 27, 2)
et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri ejus vir et domus ejus David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber I Samuelis 27, 3)
et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quæreret eum (Liber I Samuelis 27, 4)
dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis hujus ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum (Liber I Samuelis 27, 5)
fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum (Liber I Samuelis 27, 7)
et ascendit David et viri ejus et agebant prædas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Ægypti (Liber I Samuelis 27, 8)
et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis (Liber I Samuelis 27, 9)
dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Judæ et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni (Liber I Samuelis 27, 10)
virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos hæc fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum (Liber I Samuelis 27, 11)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)
factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui (Liber I Samuelis 28, 1)
dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus (Liber I Samuelis 28, 2)