Encontrados 4 resultados para: Cursores

  • perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 30, 6)

  • igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos (Liber II Paralipomenon 30, 10)

  • missæ sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Judæos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent (Liber Esther 3, 13)

  • festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus (Liber Esther 3, 15)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina