Encontrados 560 resultados para: Cumque
cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite (Liber II Samuelis 15, 32)
cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum ejus cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ et centum massis palatarum et utribus vini (Liber II Samuelis 16, 1)
et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum (Liber II Samuelis 17, 2)
cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum hujuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium (Liber II Samuelis 17, 6)
cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Jonathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quærebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem (Liber II Samuelis 17, 20)
cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel (Liber II Samuelis 17, 21)
cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim (Liber II Samuelis 17, 27)
accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit (Liber II Samuelis 18, 9)
et ait Joab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu (Liber II Samuelis 18, 14)
ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret (Liber II Samuelis 18, 30)
cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth (Liber II Samuelis 19, 25)
cumque transisset universus populus et rex Jordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum (Liber II Samuelis 19, 39)
