Encontrados 560 resultados para: Cumque
cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri cœperint atque jurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est (Liber Iudicum 21, 22)
cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit (Liber Ruth 3, 7)
ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum præterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit (Liber Ruth 4, 1)
cumque venisset arca fœderis Domini in castra vociferatus est omnis Israël clamore grandi et personuit terra (Liber I Samuelis 4, 5)
cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor ejus pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas (Liber I Samuelis 4, 13)
cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum juxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse judicavit Israël quadraginta annis (Liber I Samuelis 4, 18)
cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon jacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo (Liber I Samuelis 5, 3)
miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitæ dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum (Liber I Samuelis 5, 10)
cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns (Liber I Samuelis 9, 11)
et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum (Liber I Samuelis 9, 14)
cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo (Liber I Samuelis 9, 17)
cumque mane surrexissent et jam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel (Liber I Samuelis 9, 26)
