Encontrados 5961 resultados para: Cum
nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui (Liber Genesis 17, 24)
et Ismaël filius ejus tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ (Liber Genesis 17, 25)
eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus (Liber Genesis 17, 26)
et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenæ pariter circumcisi sunt (Liber Genesis 17, 27)
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra (Liber Genesis 18, 2)
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (Liber Genesis 18, 9)
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ (Liber Genesis 18, 18)
et adpropinquans ait numquid perdes justum cum impio (Liber Genesis 18, 23)
absit a te ut rem hanc facias et occidas justum cum impio fiatque justus sicut impius non est hoc tuum qui judicas omnem terram nequaquam facies judicium (Liber Genesis 18, 25)
respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18, 27)
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18, 33)