Encontrados 220 resultados para: Cujus

  • hæc dicit Dominus christo meo Cyro cujus adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem ejus gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo januas et portæ non cludentur (Liber Isaiae 45, 1)

  • et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ (Liber Isaiae 58, 11)

  • ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur (Liber Ieremiae 5, 15)

  • magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum ejus (Liber Ieremiae 32, 19)

  • et qui fugerint gladium revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci et scient omnes reliquiæ Juda ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi cujus sermo conpleatur meus an illorum (Liber Ieremiae 44, 28)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cujus fecit irritum juramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur (Prophetia Ezechielis 17, 16)

  • tu autem profane impie dux Israël cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita (Prophetia Ezechielis 21, 25)

  • iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cujus est judicium et tradam ei (Prophetia Ezechielis 21, 27)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum ollæ cujus rubigo in ea est et rubigo ejus non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors (Prophetia Ezechielis 24, 6)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus væ civitati sanguinum cujus ego grandem faciam pyram (Prophetia Ezechielis 24, 9)

  • et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta (Prophetia Ezechielis 40, 3)

  • ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter (Prophetia Amos 2, 9)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina