Encontrados 220 resultados para: Cujus

  • et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores ejus sponte obtulerunt Deo Israël cujus in Hierusalem tabernaculum est (Liber Esdrae 7, 15)

  • cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere (Liber Thobis 2, 21)

  • et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cujus adiuramentum spernere non possum (Liber Thobis 9, 5)

  • dicentes Deus patrum nostrorum cujus tu virtutem prædicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas (Liber Iudith 6, 17)

  • venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suæ cujus multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles (Liber Iudith 16, 5)

  • mense primo cujus vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quæ hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar (Liber Esther 3, 7)

  • traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)

  • respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cujus potentiæ ut hæc audeat facere (Liber Esther 7, 5)

  • cujus fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum (Liber Esther 10, 2)

  • viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris (Liber Iob 3, 23)

  • stetit quidam cujus non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi auræ lenis audivi (Liber Iob 4, 16)

  • cujus messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias ejus (Liber Iob 5, 5)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina