Encontrados 3276 resultados para: Cor
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 4, 31)
scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius (Liber Deuteronomii 4, 39)
ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël (Liber Deuteronomii 4, 44)
et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus præcepta mea (Liber Deuteronomii 5, 10)
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua (Liber Deuteronomii 6, 5)
eruntque verba hæc quæ ego præcipio tibi hodie in corde tuo (Liber Deuteronomii 6, 6)
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est (Liber Deuteronomii 6, 19)
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6, 25)
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum septem gentes multo majoris numeri quam tu es et robustiores te (Liber Deuteronomii 7, 1)
et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)
si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)
si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istæ quam ego quomodo potero delere eas (Liber Deuteronomii 7, 17)