Encontrados 3276 resultados para: Cor
non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo (Actus Apostolorum 8, 21)
pænitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui (Actus Apostolorum 8, 22)
locus autem scripturæ quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum (Actus Apostolorum 8, 32)
dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)
ejectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit (Actus Apostolorum 9, 40)
factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe apud quendam Simonem coriarium (Actus Apostolorum 9, 43)
vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica (Actus Apostolorum 10, 1)
vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei intrœuntem ad se et dicentem sibi Corneli (Actus Apostolorum 10, 3)
at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuæ et elemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 4)
hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cujus est domus juxta mare (Actus Apostolorum 10, 6)
et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad januam (Actus Apostolorum 10, 17)
qui dixerunt Cornelius centurio vir justus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Judæorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te (Actus Apostolorum 10, 22)