Encontrados 3276 resultados para: Cor
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti (Evangelium secundum Lucam 1, 72)
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris (Evangelium secundum Lucam 1, 75)
per viscera misericordiæ Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto (Evangelium secundum Lucam 1, 78)
Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes (Evangelium secundum Lucam 2, 35)
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne ne forte ipse esset Christus (Evangelium secundum Lucam 3, 15)
respondit Johannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cujus non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni (Evangelium secundum Lucam 3, 16)
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quæ fecit Herodes (Evangelium secundum Lucam 3, 19)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)