Encontrados 3276 resultados para: Cor
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum (Liber Leviticus 8, 26)
tradens simul omnia Aaron et filiis ejus qui postquam levaverunt ea coram Domino (Liber Leviticus 8, 27)
tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut præceperat ei Dominus (Liber Leviticus 8, 29)
tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino (Liber Leviticus 9, 2)
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis (Liber Leviticus 9, 4)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim ejus (Liber Leviticus 9, 9)
adipemque et renunculos ac reticulum jecoris quæ sunt pro peccato adolevit super altare sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 9, 10)
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum jecoris (Liber Leviticus 9, 19)
pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut præceperat Moses (Liber Leviticus 9, 21)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino (Liber Leviticus 10, 2)
eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut præcepit Dominus (Liber Leviticus 10, 15)
