Encontrados 3276 resultados para: Cor
cogitatum habe in præceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
non te justifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te (Liber Ecclesiasticus 7, 24)
filiæ tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde (Liber Ecclesiasticus 7, 28)
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit (Liber Ecclesiasticus 8, 3)
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi (Liber Ecclesiasticus 8, 22)
virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius (Liber Ecclesiasticus 9, 5)
et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem (Liber Ecclesiasticus 9, 13)
odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium (Liber Ecclesiasticus 10, 7)