Encontrados 3276 resultados para: Cor
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit (Liber Proverbiorum 6, 26)
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam (Liber Proverbiorum 6, 32)
liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui (Liber Proverbiorum 7, 3)
et video parvulos considero vecordem juvenem (Liber Proverbiorum 7, 7)
cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore (Liber Proverbiorum 8, 30)
quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est (Liber Proverbiorum 9, 16)
sapiens corde præcepta suscipiet stultus cæditur labiis (Liber Proverbiorum 10, 8)
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso ejus qui indiget corde (Liber Proverbiorum 10, 13)
argentum electum lingua justi cor impiorum pro nihilo (Liber Proverbiorum 10, 20)
labia justi erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur (Liber Proverbiorum 10, 21)
justitia simplicis diriget viam ejus et in impietate sua corruet impius (Liber Proverbiorum 11, 5)
qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit (Liber Proverbiorum 11, 12)