Encontrados 797 resultados para: Contra
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est (Liber Ieremiae 48, 42)
auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium (Liber Ieremiae 49, 14)
fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes (Liber Ieremiae 49, 30)
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
præparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis jaculis quia Domino peccavit (Liber Ieremiae 50, 14)
adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)
arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)
hæc dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem (Liber Ieremiae 51, 1)
acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens ejus ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui (Liber Ieremiae 51, 11)
super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)
levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum (Liber Ieremiae 51, 27)
sanctificate contra eam gentes reges Mediæ duces ejus et universos magistratus ejus cunctamque terram potestatis ejus (Liber Ieremiae 51, 28)
