Encontrados 797 resultados para: Contra
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos (Liber Isaiae 26, 21)
ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam (Liber Isaiae 27, 3)
in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit judicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem æstus (Liber Isaiae 27, 8)
et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et jaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam (Liber Isaiae 29, 3)
et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt (Liber Isaiae 29, 5)
et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam (Liber Isaiae 29, 7)
et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion (Liber Isaiae 29, 8)
perversa est hæc vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis (Liber Isaiae 29, 16)
ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem (Liber Isaiae 31, 2)
et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens (Liber Isaiae 37, 9)
habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me (Liber Isaiae 37, 28)
omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in judicio judicabis hæc hereditas servorum Domini et justitia eorum apud me dicit Dominus (Liber Isaiae 54, 17)
