Encontrados 797 resultados para: Contra
qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)
cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 15, 9)
in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium (Liber Deuteronomii 17, 6)
hæc erit lex homicidæ fugientis cujus vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur (Liber Deuteronomii 19, 4)
ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur (Liber Deuteronomii 19, 6)
non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum (Liber Deuteronomii 19, 15)
si steterit testis mendax contra hominem accusans eum prævaricationis (Liber Deuteronomii 19, 16)
cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium (Liber Deuteronomii 19, 18)
si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et majorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 20, 1)
audi Israël vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos (Liber Deuteronomii 20, 3)
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo (Liber Deuteronomii 20, 4)
sin autem fœdus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam (Liber Deuteronomii 20, 12)
