Encontrados 10 resultados para: Confidentes

  • rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt (Liber Iudicum 20, 22)

  • respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Ægyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum (Liber Iudith 9, 6)

  • et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Jonathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte (Liber I Maccabaeorum 9, 58)

  • hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Judam ac blasphemantes et loquentes quæ fas non est (Liber II Maccabaeorum 12, 14)

  • non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suæ virtuti (Liber Ecclesiasticus 16, 8)

  • mulieres opulentæ surgite et audite vocem meam filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum (Liber Isaiae 32, 9)

  • post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet (Liber Isaiae 32, 10)

  • obstupescite opulentæ conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros (Liber Isaiae 32, 11)

  • discipuli autem obstupescebant in verbis ejus at Jesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire (Evangelium secundum Marcum 10, 24)

  • et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui (Epistula ad Philippenses 1, 14)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina