Encontrados 990 resultados para: Christus Filius Dei
operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam æternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus (Evangelium secundum Ioannem 6, 27)
et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 26)
sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit (Evangelium secundum Ioannem 7, 27)
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quæ hic facit (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilæa Christus venit (Evangelium secundum Ioannem 7, 41)
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
servus autem non manet in domo in æternum filius manet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 8, 35)
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 36)
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia cæcus natus est quomodo ergo nunc videt (Evangelium secundum Ioannem 9, 19)
responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)