Encontrados 990 resultados para: Christus Filius Dei
sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiæ magni filius (Liber Thobis 5, 18)
dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum (Liber Thobis 5, 26)
dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es (Liber Thobis 7, 7)
et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)
cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater ejus Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi (Liber Thobis 10, 1)
cœpit autem contristari nimis ipse et Anna uxor ejus cum eo et cœperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos (Liber Thobis 10, 3)
cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum (Liber Thobis 10, 6)
et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)
et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ adtulerant acceptam habere (Liber Thobis 12, 5)
egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit (Liber Iudith 5, 14)
in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel (Liber Iudith 6, 11)
non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)