Mosaico decorativo

Encontrados 1984 resultados para: Christum Domini

  • sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et salvatoris Jesu Christi (Epistula II Petri 1, 11)

  • non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam sed speculatores facti illius magnitudinis (Epistula II Petri 1, 16)

  • si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus (Epistula II Petri 2, 20)

  • ut memores sitis eorum quæ prædixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum præceptorum Domini et salvatoris (Epistula II Petri 3, 2)

  • adveniet autem dies Domini ut fur in qua cæli magno impetu transient elementa vero calore solventur (Epistula II Petri 3, 10)

  • et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)

  • crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi ipsi gloria et nunc et in die æternitatis amen (Epistula II Petri 3, 18)

  • filioli mei hæc scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum (Epistula I Ioannis 2, 1)

  • in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse ex Deo est (Epistula I Ioannis 4, 2)

  • quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Jesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus (Epistula II Ioannis 1, 7)

  • subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes (Epistula Iudae 1, 4)

  • vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi (Epistula Iudae 1, 17)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina