Encontrados 194 resultados para: Christi
scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Epistula ad Ephesios 3, 19)
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 7)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii in ædificationem corporis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 12)
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 13)
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei (Epistula ad Ephesios 5, 5)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri (Epistula ad Ephesios 5, 20)
subiecti invicem in timore Christi (Epistula ad Ephesios 5, 21)
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo (Epistula ad Ephesios 6, 6)
Paulus et Timotheus servi Jesu Christi omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis (Epistula ad Philippenses 1, 1)
confidens hoc ipsum quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 6)
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu (Epistula ad Philippenses 1, 8)
ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi (Epistula ad Philippenses 1, 10)