Encontrados 1332 resultados para: Castris Hereditatem Promissionem Terra Peregrinationis
dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Ægypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Ægypti tam in ligneis vasis quam in saxeis (Liber Exodus 7, 19)
et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Ægypti (Liber Exodus 7, 21)
congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra (Liber Exodus 8, 14)
dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 8, 16)
quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint (Liber Exodus 8, 21)
fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus et in omnem terram Ægypti corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis (Liber Exodus 8, 24)
vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra (Liber Exodus 8, 25)
constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra (Liber Exodus 9, 5)
sitque pulvis super omnem terram Ægypti erunt enim in hominibus et in jumentis vulnera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 9, 9)
nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti (Liber Exodus 9, 11)
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra (Liber Exodus 9, 14)
nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra (Liber Exodus 9, 15)