Encontrados 1332 resultados para: Castris Hereditatem Promissionem Terra Peregrinationis
et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis ejus et non lætaberis super filios Juda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiæ (Prophetia Abdiae 1, 12)
et dixerunt ad eum indica nobis cujus causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quæ terra tua et quo vel ex quo populo es tu (Prophetia Ionae 1, 8)
et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)
audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo ejus et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo (Prophetia Michaeae 1, 2)
propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israël (Prophetia Michaeae 1, 14)
et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum ejus virum et hereditatem ejus (Prophetia Michaeae 2, 2)
quia eduxi te de terra Ægypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam (Prophetia Michaeae 6, 4)
periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem (Prophetia Michaeae 7, 2)
et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum (Prophetia Michaeae 7, 13)
secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti ostendam ei mirabilia (Prophetia Michaeae 7, 15)
montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie ejus et orbis et omnes habitantes in eo (Prophetia Nahum 1, 5)
ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas ejus et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra prædam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum (Prophetia Nahum 2, 13)