Encontrados 18 resultados para: Cadere de Ierusalem

  • Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. (Prophetia Danielis 9, 2)

  • Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)

  • Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caëlo, secundum quod factum est in Ierusalem. (Prophetia Danielis 9, 12)

  • Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Scito ergo, et animadverte Ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)

  • facilius est autem cælum et terram præterire quam de lege unum apicem cadere (Evangelium secundum Lucam 16, 17)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina