Encontrados 243 resultados para: Bonum
non est bonum damnum inferre justo nec percutere principem qui recta judicat (Liber Proverbiorum 17, 26)
accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate judicii (Liber Proverbiorum 18, 5)
qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet jucunditatem a Domino (Liber Proverbiorum 18, 22)
ubi non est scientia animæ non est bonum et qui festinus est pedibus offendit (Liber Proverbiorum 19, 2)
melius est nomen bonum quam divitiæ multæ super argentum et aurum gratia bona (Liber Proverbiorum 22, 1)
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo (Liber Proverbiorum 24, 13)
hæc quoque sapientibus cognoscere personam in judicio non est bonum (Liber Proverbiorum 24, 23)
sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est majestatis opprimitur gloria (Liber Proverbiorum 25, 27)
gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitæ suæ (Liber Proverbiorum 31, 12)
omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est (Liber Ecclesiastes 3, 13)
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis (Liber Ecclesiastes 7, 2)