Encontrados 48 resultados para: Basan

  • verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai (Liber Numeri 21, 33)

  • dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)

  • postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai (Liber Deuteronomii 1, 4)

  • itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3, 1)

  • tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)

  • vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 4)

  • omnes civitates quæ sitæ sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 10)

  • solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus (Liber Deuteronomii 3, 11)

  • reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Jair usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 3, 14)

  • Bosor in solitudine quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quæ est in tribu Gad et Golam in Basan quæ est in tribu Manasse (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • possederunt terram ejus et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem ad solis ortum (Liber Deuteronomii 4, 47)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina