Encontrados 132 resultados para: Auxilium Lapidem
omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum (Evangelium secundum Lucam 20, 18)
hæc quæ videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur (Evangelium secundum Lucam 21, 6)
et invenerunt lapidem revolutum a monumento (Evangelium secundum Lucam 24, 2)
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
ait Jesus tollite lapidem dicit ei Martha soror ejus qui mortuus fuerat Domine jam fetet quadriduanus enim est (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
tulerunt ergo lapidem Jesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)
una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebræ essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento (Evangelium secundum Ioannem 20, 1)
quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis (Epistula ad Romanos 9, 32)
sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur (Epistula ad Romanos 9, 33)
ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum (Epistula I Petri 2, 4)
propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur (Epistula I Petri 2, 6)
et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra jam non invenietur (Apocalypsis Ioannis 18, 21)