Encontrados 4922 resultados para: Arca Autem Noe
at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum (Actus Apostolorum 28, 6)
in locis autem illis erant prædia principis insulæ nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit (Actus Apostolorum 28, 7)
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum (Actus Apostolorum 28, 8)
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quæ in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum (Actus Apostolorum 28, 11)
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite (Actus Apostolorum 28, 16)
post tertium autem diem convocavit primos Judæorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum (Actus Apostolorum 28, 17)
contradicentibus autem Judæis coactus sum appellare Cæsarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare (Actus Apostolorum 28, 19)
rogamus autem a te audire quæ sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur (Actus Apostolorum 28, 22)
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28, 23)
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum (Actus Apostolorum 28, 30)
nolo autem vos ignorare fratres quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus (Epistula ad Romanos 1, 13)
justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est justus autem ex fide vivit (Epistula ad Romanos 1, 17)