Encontrados 4922 resultados para: Arca Autem Noe
annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Jacobo et fratribus hæc et egressus abiit in alium locum (Actus Apostolorum 12, 17)
facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset (Actus Apostolorum 12, 18)
Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus jussit eos duci descendensque a Judæa in Cæsaream ibi commoratus est (Actus Apostolorum 12, 19)
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo (Actus Apostolorum 12, 20)
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos (Actus Apostolorum 12, 21)
populus autem adclamabat dei voces et non hominis (Actus Apostolorum 12, 22)
confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit (Actus Apostolorum 12, 23)
verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur (Actus Apostolorum 12, 24)
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Johanne qui cognominatus est Marcus (Actus Apostolorum 12, 25)
erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ prophetæ et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manæn qui erat Herodis tetrarchæ conlactaneus et Saulus (Actus Apostolorum 13, 1)
ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos (Actus Apostolorum 13, 2)
et cum venissent Salamina prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum habebant autem et Johannem in ministerio (Actus Apostolorum 13, 5)