Encontrados 309 resultados para: Anima

  • loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)

  • et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare cœperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ suæ (Prophetia Ezechielis 32, 10)

  • et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquæ istæ et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens (Prophetia Ezechielis 47, 9)

  • juravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Jacob et domos ejus odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis (Prophetia Amos 6, 8)

  • et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)

  • cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum (Prophetia Ionae 2, 8)

  • væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea (Prophetia Michaeae 7, 1)

  • ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet (Prophetia Habacuc 2, 4)

  • cogitasti confusionem domui tuæ concidisti populos multos et peccavit anima tua (Prophetia Habacuc 2, 10)

  • et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur (Prophetia Aggaei 2, 14)

  • et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me (Prophetia Zachariae 11, 8)

  • ideo dico vobis ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum (Evangelium secundum Matthaeum 6, 25)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina