Encontrados 925 resultados para: Ana
et obiurgavi optimates Juda et dixi eis quæ est res hæc mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati (Liber Nehemiae 13, 17)
de filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me (Liber Nehemiae 13, 28)
cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit (Liber Thobis 1, 2)
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)
post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius ejus pro eo et filios Israël exosos haberet in conspectu suo (Liber Thobis 1, 18)
ad hæc uxor ejus irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynæ tuæ modo paruerunt (Liber Thobis 2, 22)
sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiæ magni filius (Liber Thobis 5, 18)
et sustinens quasi dimidiam fere horam cœpit albugo ex oculis ejus quasi membrana ovi egredi (Liber Thobis 11, 14)
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)
et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quæ et quales et quantæ sint civitates eorum quæ etiam sit virtus eorum aut quæ sit multitudo eorum vel quis rex militiæ illorum (Liber Iudith 5, 3)
denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)
