Encontrados 925 resultados para: Ana
descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma (Liber Numeri 14, 45)
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri (Liber Numeri 16, 13)
quare nos fecistis ascendere de Ægypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum (Liber Numeri 20, 5)
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21, 1)
exaudivitque Dominus preces Israël et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus ejus et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema (Liber Numeri 21, 3)
fecit ergo Moses serpentem æneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur (Liber Numeri 21, 9)
puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana (Liber Numeri 21, 18)
de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth (Liber Numeri 21, 19)
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël (Liber Numeri 25, 8)
filii Juda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan (Liber Numeri 26, 19)
filii Joseph per cognationes suas Manasse et Ephraim (Liber Numeri 26, 28)
de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum (Liber Numeri 26, 29)
