Encontrados 1108 resultados para: Ama
cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis (Liber Iudicum 7, 20)
fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israël de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian (Liber Iudicum 7, 23)
misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem clamavitque omnis Ephraim et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera (Liber Iudicum 7, 24)
quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quæ est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei (Liber Iudicum 9, 28)
et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim (Liber Iudicum 10, 10)
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum (Liber Iudicum 10, 12)
itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt (Liber Iudicum 10, 17)
mortuusque est ac sepultus in Farathon terræ Ephraim in monte Amalech (Liber Iudicum 12, 15)
cumque hæc canens verba conplesset projecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillæ (Liber Iudicum 15, 17)
sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)
post hæc amavit mulierem quæ habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila (Liber Iudicum 16, 4)
