Encontrados 83 resultados para: Aliud
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum ædificabo (Evangelium secundum Marcum 14, 58)
exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres cæli comederunt illud (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem (Evangelium secundum Lucam 8, 6)
et aliud cecidit inter spinas et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud (Evangelium secundum Lucam 8, 7)
et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum hæc dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
et abierunt in aliud castellum (Evangelium secundum Lucam 9, 56)
et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub cælo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri (Actus Apostolorum 4, 12)
Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi (Actus Apostolorum 17, 21)
alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent (Actus Apostolorum 19, 32)
alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere præ tumultu jussit duci eum in castra (Actus Apostolorum 21, 34)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam (Epistula ad Romanos 9, 21)
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)