Encontrados 14 resultados para: Ahia

  • fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner (Liber II Samuelis 3, 7)

  • tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiæ Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi (Liber II Samuelis 21, 8)

  • tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de cælo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem (Liber II Samuelis 21, 10)

  • et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Ahia concubina Saul (Liber II Samuelis 21, 11)

  • Helioreph et Ahia filii Sesa scribæ Josaphat filius Ahilud a commentariis (Liber I Regum 4, 3)

  • adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes (Liber I Regum 11, 30)

  • dixitque Hieroboam uxori suæ surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc (Liber I Regum 14, 2)

  • fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute (Liber I Regum 14, 4)

  • insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon (Liber I Regum 15, 27)

  • anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)

  • et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)

  • et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia (Liber II Regum 9, 9)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina