Encontrados 191 resultados para: Ahi

  • et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Sarajas scriba (Liber II Samuelis 8, 17)

  • accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom (Liber II Samuelis 15, 12)

  • nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)

  • si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel (Liber II Samuelis 15, 34)

  • Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)

  • dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus (Liber II Samuelis 16, 20)

  • et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)

  • consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom (Liber II Samuelis 16, 23)

  • dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte (Liber II Samuelis 17, 1)

  • cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum hujuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium (Liber II Samuelis 17, 6)

  • et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice (Liber II Samuelis 17, 7)

  • dixitque Absalom et omnis vir Israël melius consilium Husai Arachitæ consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum (Liber II Samuelis 17, 14)


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina