Encontrados 3 resultados para: Ahavva
congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quæsivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi (Liber Esdrae 8, 15)
et prædicavi ibi jejunium juxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universæque substantiæ nostræ (Liber Esdrae 8, 21)
promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via (Liber Esdrae 8, 31)