Encontrados 362 resultados para: Ahab et Hiezabel prophetam Heliam Samariam et Bethel et adoravit Baal

  • et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me (Liber I Regum 18, 9)

  • cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua (Liber I Regum 18, 12)

  • numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua (Liber I Regum 18, 13)

  • abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliæ (Liber I Regum 18, 16)

  • verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel (Liber I Regum 18, 19)

  • misit Ahab ad omnes filios Israël et congregavit prophetas in monte Carmeli (Liber I Regum 18, 20)

  • accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum (Liber I Regum 18, 21)

  • et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt (Liber I Regum 18, 22)

  • dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis (Liber I Regum 18, 25)

  • qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant (Liber I Regum 18, 26)

  • dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi (Liber I Regum 18, 40)

  • et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multæ pluviæ est (Liber I Regum 18, 41)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina