Encontrados 261 resultados para: Adhuc

  • et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinæ et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus (Liber I Samuelis 1, 24)

  • et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)

  • Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)

  • dixitque Samuhel ad Isai numquid jam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit (Liber I Samuelis 16, 11)

  • cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo hæc eadem verba audivit David (Liber I Samuelis 17, 23)

  • et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiæ et adhuc tota anima in me est (Liber II Samuelis 1, 9)

  • cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)

  • ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam (Liber II Samuelis 3, 39)

  • accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiæ (Liber II Samuelis 5, 13)

  • et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim (Liber II Samuelis 5, 22)

  • quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 20)

  • accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina