Encontrados 11555 resultados para: Ad
semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos (Epistula ad Romanos 1, 10)
desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiæ vobis spiritalis ad confirmandos vos (Epistula ad Romanos 1, 11)
nolo autem vos ignorare fratres quia sæpe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus (Epistula ad Romanos 1, 13)
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium (Epistula ad Romanos 1, 23)
propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis (Epistula ad Romanos 1, 24)
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Epistula ad Romanos 1, 26)
et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quæ non conveniunt (Epistula ad Romanos 1, 28)
propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui judicas in quo enim judicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui judicas (Epistula ad Romanos 2, 1)
an divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad pænitentiam te adducit (Epistula ad Romanos 2, 4)
his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio (Epistula ad Romanos 2, 8)
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor (Epistula ad Romanos 3, 7)
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum (Epistula ad Romanos 3, 12)