Mosaico decorativo

Encontrados 11555 resultados para: Ad

  • et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius (Actus Apostolorum 25, 24)

  • ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum judicavi mittere (Actus Apostolorum 25, 25)

  • de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam (Actus Apostolorum 25, 26)

  • Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere (Actus Apostolorum 26, 1)

  • et nunc in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto judicio subiectus (Actus Apostolorum 26, 6)

  • et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere (Actus Apostolorum 26, 9)

  • sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti et eorum quibus apparebo tibi (Actus Apostolorum 26, 16)

  • aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)

  • auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque majori nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ sunt locuti futura esse et Moses (Actus Apostolorum 26, 22)

  • si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus (Actus Apostolorum 26, 23)

  • hæc loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multæ te litteræ ad insaniam convertunt (Actus Apostolorum 26, 24)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina