Encontrados 11555 resultados para: Ad
quos convocans et eos qui ejusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis (Actus Apostolorum 19, 25)
et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed pæne totius Asiæ Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt (Actus Apostolorum 19, 26)
quidam autem et de Asiæ principibus qui erant amici ejus miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum (Actus Apostolorum 19, 31)
cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere (Actus Apostolorum 19, 36)
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram (Actus Apostolorum 19, 37)
quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem (Actus Apostolorum 19, 38)
cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Græciam (Actus Apostolorum 20, 2)
hii cum præcessissent sustinebant nos Troade (Actus Apostolorum 20, 5)
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem (Actus Apostolorum 20, 6)
in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem (Actus Apostolorum 20, 7)
erant autem lampades copiosæ in cenaculo ubi eramus congregati (Actus Apostolorum 20, 8)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20, 9)