Encontrados 11555 resultados para: Ad
et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Judæorum (Actus Apostolorum 12, 11)
consideransque venit ad domum Mariæ matris Johannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes (Actus Apostolorum 12, 12)
pulsante autem eo ostium januæ processit puella ad audiendum nomine Rhode (Actus Apostolorum 12, 13)
at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus ejus est (Actus Apostolorum 12, 15)
erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo (Actus Apostolorum 12, 20)
statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos (Actus Apostolorum 12, 21)
populus autem adclamabat dei voces et non hominis (Actus Apostolorum 12, 22)
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Johanne qui cognominatus est Marcus (Actus Apostolorum 12, 25)
ministrantibus autem illis Domino et jejunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos (Actus Apostolorum 13, 2)
et nunc ecce manus Domini super te et eris cæcus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ et circumiens quærebat qui ei manum daret (Actus Apostolorum 13, 11)
tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini (Actus Apostolorum 13, 12)
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogæ ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite (Actus Apostolorum 13, 15)