Encontrados 11555 resultados para: Ad
quærite autem primum regnum et justitiam ejus et omnia hæc adicientur vobis (Evangelium secundum Matthaeum 6, 33)
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
quam angusta porta et arta via quæ ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Evangelium secundum Matthaeum 7, 15)
omnis ergo qui audit verba mea hæc et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare (Evangelium secundum Matthaeum 8, 2)
et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 5)
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
et dixit Jesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
ut adimpleretur quod dictum est per Esajam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et ægrotationes portavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 17)