Encontrados 11555 resultados para: Ad
dixit ergo Judas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo (Liber Genesis 38, 8)
ille sciens non sibi nasci filios introjens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur (Liber Genesis 38, 9)
evolutis autem multis diebus mortua est filia Suæ uxor Judæ qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas (Liber Genesis 38, 12)
nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves (Liber Genesis 38, 13)
quæ depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum (Liber Genesis 38, 14)
ingrediensque ad eam ait dimitte me ut cœam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo (Liber Genesis 38, 16)
ait Judas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier (Liber Genesis 38, 18)
et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus (Liber Genesis 38, 19)
reversus est ad Judam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum (Liber Genesis 38, 22)
quæ cum educeretur ad pœnam misit ad socerum suum dicens de viro cujus hæc sunt concepi cognosce cujus sit anulus et armilla et baculus (Liber Genesis 38, 25)
qui agnitis muneribus ait justior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam (Liber Genesis 38, 26)
invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant (Liber Genesis 39, 4)
