Encontrados 11555 resultados para: Ad
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens (Liber Deuteronomii 2, 26)
transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 2, 27)
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitæ qui morantur in Ar donec veniamus ad Jordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 2, 29)
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides (Liber Deuteronomii 2, 30)
dixitque Dominus ad me ecce cœpi tradere tibi Seon et terram ejus incipe possidere eam (Liber Deuteronomii 2, 31)
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad prœlium in Jesa (Liber Deuteronomii 2, 32)
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo (Liber Deuteronomii 2, 33)
ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quæ adiacent torrenti Jeboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster (Liber Deuteronomii 2, 37)
itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3, 1)
dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon (Liber Deuteronomii 3, 2)