Encontrados 11555 resultados para: Ad
et ad filios Israël loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum (Liber Leviticus 24, 15)
locutusque est Moses ad filios Israël et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 24, 23)
locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens (Liber Leviticus 25, 1)
loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini (Liber Leviticus 25, 2)
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillæ et mercennario tuo et advenæ qui peregrinantur apud te (Liber Leviticus 25, 6)
numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quæ simul faciunt annos quadraginta novem (Liber Leviticus 25, 8)
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)
anno jobelei redient omnes ad possessiones suas (Liber Leviticus 25, 13)
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 25, 17)
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes (Liber Leviticus 25, 19)
seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera (Liber Leviticus 25, 22)
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenæ et coloni mei estis (Liber Leviticus 25, 23)