Encontrados 2585 resultados para: Absalom coniuravit David Hierusalem et proditione regem Israhel et Ioab et populum

  • sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum (Actus Apostolorum 4, 17)

  • at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat (Actus Apostolorum 4, 21)

  • qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)

  • concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes ægros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes (Actus Apostolorum 5, 16)

  • adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum (Actus Apostolorum 5, 25)

  • tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (Actus Apostolorum 5, 26)

  • dicens præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius (Actus Apostolorum 5, 28)

  • post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt (Actus Apostolorum 5, 37)

  • et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum obœdiebat fidei (Actus Apostolorum 6, 7)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)

  • angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta (Actus Apostolorum 8, 26)

  • et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina