Encontrados 5674 resultados para: Absalom Autem David
David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth (Liber I Samuelis 19, 18)
nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama (Liber I Samuelis 19, 19)
misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare cœperunt etiam ipsi (Liber I Samuelis 19, 20)
quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt (Liber I Samuelis 19, 21)
abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quæ est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama (Liber I Samuelis 19, 22)
fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)
et juravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Jonathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur (Liber I Samuelis 20, 3)
et ait Jonathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi (Liber I Samuelis 20, 4)
dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ (Liber I Samuelis 20, 5)
si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimæ sollemnes ibi sunt universis contribulibus ejus (Liber I Samuelis 20, 6)
si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia ejus (Liber I Samuelis 20, 7)
fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (Liber I Samuelis 20, 8)