Encontrados 5674 resultados para: Absalom Autem David
postquam autem obiit Jojada ingressi sunt principes Juda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis (Liber II Paralipomenon 24, 17)
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)
venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israël non est enim Dominus cum Israël et cunctis filiis Ephraim (Liber II Paralipomenon 25, 7)
ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)
vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël quindecim annis (Liber II Paralipomenon 25, 25)
reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David (Liber II Paralipomenon 25, 28)
omnis autem populus Juda filium ejus Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia (Liber II Paralipomenon 26, 1)
fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis (Liber II Paralipomenon 26, 11)
reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Esajas filius Amos propheta (Liber II Paralipomenon 26, 22)
reliqua autem sermonum Joatham et omnes pugnæ ejus et opera scripta sunt in libro regum Israël et Juda (Liber II Paralipomenon 27, 7)
dormivitque Joatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 27, 9)
viginti annorum erat Achaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus (Liber II Paralipomenon 28, 1)